Sanctorum meritis inclita gaudia Pangamus socii gestaque fortia Nam gliscit animus promere cantibus Victorum genus optimum. Hi pro te furias atque ferotia Calcarunt hominum saevaque verbera, Cessit his lacerans fortiter ungula Nec carpsit penetralia. Quae vox, quae poterit lingua retexere, Quae tu martiribus munera preparas? Rubri nam fluido sanguine laureis Ditantur bene fulgidis. Te summa Deitas unaque poscimus Ut culpas abluas, nexia subtrahas, Des pacem famulis nos quoque gloriam Per cuncta tibi saecula. Amen.