Кристобаль де Моралес (2) - Cum natus esset Jesus - текст песни (слова)

Cum natus esset Iesus in Bethleem Iuda 
 in diebus Herodis regis
 ecce Magi ab Oriente venerunt
 Ierosolymam, dicentes:
 ubi est qui natus est rex Iudæorum?
 Vidimus enim stellam eius in Oriente
 et venimus adorare eum. 
 
 Audiens autem Herodes rex
 turbatus est 
 et omnis Ierosolyma cum illo.
 Et congregans omnes principes sacerdotum
 et scribas populi
 sciscitabatur ab eis
 ubi Christus nasceretur. 
 
 Et ecce stella, 
 quam viderant in Oriente
 antecedebat eos
 usque dum veniens staret supra,
 ubi erat puer.
 
 Videntes autem stellam
 gavisi sunt
 gaudio magno valde.
 Et intrantes domum
 in venerunt puerum
 cum Maria matre eius
 et procidentes adoraverunt eum.
 
 Et apertis thesauris suis
 obtulerunt ei munera,
 aurum, thus, et myrrham.
 Et responso accepto in somnis
 ne redirent ad Herodem
 per aliam viam
 reversi sunt in regionem suam.
https://primanota.net/cristobal-de-morales/cum-natus-esset-jesus.htm