Gaude et lætare Ferrariensis civitas nam Maximus Pontifex Paulus et sapientiæ cuius non est numerus qui de fulgore Italiæ lumen Ecclesiæ suæ vocavit Hippolytum. Beatam igitur familiam Estensium dicant omnes generationes et gloriosum nomen eius. Iubilemus Hippolyto et cantemus canticum novum. Hippolyte, tuorum Ferrariæque decus, respice in servum tuum quia spes mea et salus mea tu es et factus est mihi in salutem. Tu es Dominus meus et magnificabo nomen tuum in æternum.