Clamabat autem mulier cananæa ad Dominum Jesum, dicens: Domine Jesu Christe, fili David, adiuva me; filia mea male a demonio vexatur. Respondens ei Dominus dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. At illa venit et adoravit eum dicens: Domine, adiuva me. Respondens Jesus ait illi: Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis.