Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et duxit illos in montem excelsum seorsum: et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum.