Egressus Jesus secessit in partes Tÿri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et dare canibus. At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis.