3 In illo tempore accesserunt ad Jesum pharisaei temptantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa. 4 Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos, 5 et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.