Voice 1: Doctorum principem super ethera revocant virtutum digna merita ergo vive voci detur opera promat mentis fervor intus concita O Francisce Zabarelle, gloria doctor honos et lumen Patavorum, vive felix de tanta victoria pro te virescit fama Patavorum, O Francisce Zabarelle, pabula Parasti pastoribus armentorum quibus pascani oves grata secula te pro muner revocant laborum. Amen. Voice 2: Melodia suavissima cantemus tangat voces melliflue sidera, concordie carmen liram sonemus resonet per chorus pulsa cithara. O Francisce Zabarelle, protector imo verus pater rei publice, illos ad se vocat rerum conditor qui fortune miserentur lubrice. O Francisce Zabarelle, causas specularis omnium creatorum tuas posteri resonebunt musas per omnia secula seculorum. Amen.