1. Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum, cuius inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis eius. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium. Quae est ista quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris? 2. Sicut cedrus exaltata sum in libano, et sicut cypressus in monte Sion: quasi myrrha electa Dedi suavitatem odoris Et sicut cinamomum et balsamum aromatizans. 3. Quae est ista, quae processit et formosa tamquam Jerusalem? Viderunt eam filiae Sion, et beatam dixerunt Et reginae laudaverunt eam. Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium. Gloria Patri... 4. Ornatam monilibus filium Jerusalem Dominus concupivit Et videntes eam, filiae Sion beatissimam praedicaverunt discentes unguentum effluum Nomen Tuum Astitit Regina a dexteris Tuis Investitu deaurata circundata varietate. 5. Beatam me dicent omnes generationem Quia fecit mihi magna qui potens est Et sanctum Nomen ejus. Et misericordia ejus A progenie in progenies timentibus eum. 6. Beata es Virgo Maria Quae Dominum portasti creatorem mundi. Genuisti qui te fecit et in aeternum permanens virgo. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Gloria Patri... 7. Diffusa est gratia in labiis tuis. Propterea benedixit te Deus in aeternum Myrrha ut jutta et casia avestimentis tuis A domibus eburneis ex quibus te delectaverunt Filiae Regnum in honore tuo. 8. Beata es Virgo Maria, Dei genitrix quae credidisti Domino, perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi. Esse exaltata es super chorus Angelorum. Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum. Ave Maria, gratia plena Dominus tecum. Gloria Patri...