Скачать ноты "Le Reniement de St. Pierre, H. 424"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
Le_Reniement_de_St_Pierre_H_424.pdf [1,05 Мб] -
Le_Reniement_de_St_Pierre_H_424.pdf [288,04 Кб]
текст песни (слова), перевод "Le Reniement de St. Pierre, H. 424"
Cum cænasset Jesus et dedisset discipulis suis corpus suum ad manducandum et sanguinem suum ad bibendum, exierunt simul in montem Oliveti. (31) Tunc dixit illis Jesus: "Omnes vos scandalum patiemini in me, in hac nocte. Scriptum est enim: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis." (33) Respondens autem Petrus, ait illi: "Et si omnes scandalizati fuerint in te, nunquam ego scandalizabor." (34) "Amen dico tibi, Petre, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis." "Ah! Domine! (35) Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo." Similiter et omnes discipulis dixerunt: "Non te negabimus." (47) Ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus irruerunt in Jesum, et tenuerunt, quod videntes discipuli ejus fugerunt. Et Petrus (51) extendens manum, exemit gladium suum et percutiens servum pontificis auriculam ejus amputavit. Cui dixit Jesus: (52) "Converte, Petre, gladium tuum in locum suum: calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum?" Ministri ergo Judæorum comprehenderunt et ligaverunt Jesum, et cum duceretur ad principium sacerdotum sequebatur eum Petrus a longe usque in atrium pontificis. Quem cum vidisset ostiaria dixit ei: "Numquid et tu ex discipulis hominis istus es?" "O mulier! Non sum. (72) Non novi hominem." Et introductus est Petrus in domum. Cum sederet ad ignem cum servis et ministris, ut calefaceret se, alia serva ait illi: (71) "Et tu cum Jesu Nazareno eras?" "O mulier, non eram, non novu hominem." Tunc interrogavit eum cognatus ejus cujus abscidit auriculam, dicens: (Cognatus Malchi): "Nonne te vidi in horto cum eo? Nonne tu percussisti Malchum? Vere tu eras." (Ostiaria, Ancilla): "Nonne tu Galileus es? Vere tu es." (73) "Nam et loquela tua manifestum te facit. Tu es discipulis hominis istus." (Petrus): "Non sum. Vere non eram. Nescio quid dicitis." (74) Et continuo gallus cantavit. Tunc respexit Jesus Petrum et recordatus est Petrus verbi Jesu, et egressus foras, flevit amare. (Matthew 26, xxxi onwards)