» 
 » 
Miserere pie Jesu



Nicolas Gombert - Miserere pie Jesu - текст песни (слова), перевод

  • текст
  • ноты
Miserere pie Jesu
 super acerbissimam passionem tuam
 et gloriosam resurrectionem tuam,
 miserere animabus illis,
 quae apud te singulares
 non habent intercessores,
 et quibus non est consolatio
 neque spes ulla in tormentis,
 nisi quod ad imaginem tuam creatae sunt,
 et sacra fide insignitae sunt.
 
 Parce eis Domine,
 et defende plasma tuum in eis,
 et ne des gloriam nominis tui,
 deprecamur, alteri:
 opera manuum tuarum ne despicias,
 sed porrige eis manum dexteram tuam,
 et libera eas de angustiis
 et poenis inferni,
 et perducas ad consortium
 supernorum civium
 propter nomen sanctum tuum.   
Другие композиции этого автора:
Другие материалы по этой песне:

https://primanota.net/nicolas-gombert/miserere-pie-jesu-lyrics.htm