» 
 » 
Cum natus esset Jesus



Орландо ди Лассо - Cum natus esset Jesus - ноты, текст песни (слова)

Скачать ноты "Cum natus esset Jesus"

При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.

текст песни (слова) "Cum natus esset Jesus"

Vulgata, Matthew 2, 1-12
 1 cum (ergo) natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2 dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum 3 audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo 4 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur 5 at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam 6 et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel 7 tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis 8 et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum 9 qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer 10 videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde 11 et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram 12 et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam
Другие композиции этого автора:
https://primanota.net/orlando-di-lasso/cum-natus-esset-jesus.htm