Скачать ноты "In principio erat verbum"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
In_principio_erat_verbum.pdf [208,10 Кб] -
In_principio_erat_verbum.zip [10,39 Кб] Список файлов в архиве [+]- Lassus In principio erat verbum-1.midi [16,92 Кб]
- Lassus In principio erat verbum-2.midi [9,73 Кб]
- Lassus In principio erat verbum-3.midi [19,74 Кб]
-
In_principio_erat_verbum.ly [36,61 Кб]
текст песни (слова), перевод "In principio erat verbum"
In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen Johannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus. Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.