Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum,
ut intingat extremum digiti sui in aquam,
ut refrigeret linguam meam,
quia crucior in hac flamma.
Et dixit illi Abraham:
Fili, recordare quia recepisti
bona tua in vita tua,
et Lazarus similiter mala:
nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.