Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes? Alleluja. Respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Alleluja. Quibus ille dixit: Quae? Et illi dixerunt: De Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Alleluja. Lc 24, 17-19.