Jesu corona Virginum, quem Mater illa concipit quae sola Virgo parturit, haec vota clemens accipe. Quocumque pergis, virgines sequuntur, atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant. Jesu, tibi sit gloria, qui natus es de Virgine, cum Patre et almo Spiritu, in sempiterna saecula. Qui pascis inter lilia, septus choreis Virginum sponsas decorans gloria, sponsisque reddens praemia. Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prorsus omnia, corruptionis vulnera.