Томас Луис де Виктория (2) - Sanctorum meritis - текст песни (слова)

- Odd verses :
 Sanctorum meritis inclyta gaudia
 pangamus, socii, gestaque fortia: 
 Num gliscit animus promere cantibus
 victorum genus optimum.
 
 Hi pro te furias atque ferocia
 calcarunt hominum saevaque verbera, 
 cessit his lacerans fortiter ungula
 nec carpsit penetralia.
 
 Quae vox, quae poterit lingua retexere,
 quae tu martyribus munera praeparas? 
 rubri nam fluido sanguine laureis
 ditantur bene fulgidis.
 
 - Even verses
 Hi sunt quos retinens
 mundus inhorruit
 ipsum nam sterili
 flore per aridum
 sprevere penitus
 teque secuti sunt 
 Rex Christe bone Coelitus.
 
 Coeduntur gladiis,
 more bidentium:
 Non murmur resonat,
 non querimonia:
 Sed corde tacito 
 mens bene conscia
 conservat patientiam. 
 
 Te summa Deitas,
 unaque poscimus,
 ut culpas abluas
 noxia subtrahas,
 des pacem famulis
 nos quoque gloriam
 per cuncta tibi saecula. 
 Amen.
Другие композиции этого автора:
https://primanota.net/tomas-luis-de-victoria/sanctorum-meritis.htm