Adsunt dies triumphales quibus laude immortales Christi concinunt fideles Psallat chorus ex affectu et laus eius in conspectu supernorum civium Psallat illa memoranda et MARIÆ admiranda debita præconia Et MARIAM cuncti laudent nec ab ista se defraudent celebri lætitia Quisque cantet ò MARIA yo dicat in hac via cum suavi cantico Tu es potens in virtute pro communi stas salute quolibet in prælio Per te Draco exturbatur et Draconis effugatur inimica legio Tu enervas hostis fraudem et conservas Dei laudem inclita victoria Protegente nos MARIA Virgo clemens, Virgo pia tanta sunt prodigia Sub tutela virginali in hac valle lacrymali colletemur igitur Ad MARIAM accedamus et ad illam erigamus pura corda supplices Ut superna nostri cura nos disponat ad futura in cælesti gloria.