Antequam comedam suspiro, et tanquam inundantes aquæ sic rugitus meus: quia timor, quem timebam, evenit mihi et quod verebar accidit mihi. Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? Et venit super me indignatio tua, Domine. Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.