Simile est regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane, conducere operarios in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos et dixit illis: Ite et vos in vineam meam et quod iustum fuerit, dabo vobis. Cum sero autem factum esset dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. Multi enim sunt vocati pauci vero electi.