» 
 » 
Lectio pro defunctis: Parce mihi Domine, Ecce iam venit



Джозеффо Царлино - Lectio pro defunctis: Parce mihi Domine, Ecce iam venit - ноты, текст песни (слова)

Скачать ноты "Lectio pro defunctis: Parce mihi Domine, Ecce iam venit"

При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.

текст песни (слова) "Lectio pro defunctis: Parce mihi Domine, Ecce iam venit"

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies miei.
 quid est homo, quia magnificas eum?
 Aut quid apponis erga eum cor tuum?
 Visitas eum diluculo et subito probas illum.
 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
 Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
 Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetispsi gravis?
 Cur no{n] tollis peccatum meum, et quare non aufert iniquitatem meam?
 Ecce, nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.
 Beati mortui in Domino moriuntur.
 
 Taedet animam meam vitae meae, 
 dimittam adversum me eloquium meum,
 loquar in amaritudine animae meae. 
 Dicam Deo: Noli me condemnare:
 indica mihi cur me ita judices.
 Numquid bonum tibi videtur, 
 si calumnieris me et opprimas me,
 opus manuum tuarum, 
 et consilium impiorum adjuves?
 Numquid oculi carnei tibi sunt : 
 aut sicut videt homo, et tu videbis?
 Numquid sicut dies hominis dies tui,
 et anni tui sicut humana sunt tempora,
 ut quaeras iniquitatem meam, 
 et peccatum meum scruteris?
 Et scias quia nihil impium fecerim,
 cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
 Beati mortui in Domino moriuntur.
 
 Manus tuae Domine fecerunt me
 et plamaverunt me totum in circuitu
 et sic repente precipitas me
 memento quaeso quod sicut lutum fecerisme
 et in pulverem reduces me
 et sicut caseum me coagulasti me
 pelle et carnibus vestisti me,
 ossibus et nervis compegisti me
 vitam et misericordiam tribuisti mihi
 et visitatio tua custodivit spiritum meum.
 Beati mortui in Domino moriuntur.
 
 Ecce iam venit plenitudo temporis
 in quo misit Deus filium suum in mundum,
 natum de virgine, factum sub legge
 ut eos qui sub legge erant redimeret.
 Propter nimiam charitatem suam,
 qua dilexit nos Deus filium suum misit
 in similitudinem carnis peccati
 ut eos qui sub legge erant redimeret.
Другие композиции этого автора:
https://primanota.net/gioseffo-zarlino/lectio-pro-defunctis-parce-mihi-domine-ecce-iam-venit.htm