O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius,et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.