Скачать ноты "Sacerdotem Christi Martinum"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
Sacerdotem_Christi_Martinum.pdf [182,32 Кб] -
Sacerdotem_Christi_Martinum.mid [6,21 Кб] -
Sacerdotem_Christi_Martinum.xml [191,23 Кб]
текст песни (слова) "Sacerdotem Christi Martinum"
Sacerdotem christi martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus Pannonia laetetur genitrix talis filii Italia exultet alitrix tanti iuvenis Et galliae trina divisio sacro certent litigio cuius esse debeat praesul Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant turoni soli eius corpus foveat Huic francorum atque germaniae plebs omnis plaudat Quibus vivendum invexit dominum in sua veste Hic celebris est aegypti partibus graeciae quoque cunctis sapientibus Qui impares se martini meritis sentiunt atque eius medicamine Nam febre sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae Hic ritus sacrilegos destruxit et ad christi gloriam dat ignibus ydola Hic nudis mysteria brachiis conficiens praeditus est caelesti lumine Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit Eius ori numquam christus abfuit sive iustitia ut quidquid ad veram vitam pertinet Igitur te cuncti poscimus o martine ut qui multa mira hic ostendisti (Etiam de caelo gratiam christi nobis supplicatu tuo semper infundas)