Скачать ноты "O splendor gloriae"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
O_splendor_gloriae.pdf [2,06 Мб] -
O_splendor_gloriae.MID [32,74 Кб]
текст песни (слова), перевод "O splendor gloriae"
O splendor gloriae et imago substanciae Dei patris omnipotentis, Iesu Christe, unice eiusdem fili delecte, tocius boni fons vive, redemptor mundi, servator et Deus noster, salve. Gloriosa, domine, tua est maiestas et opera mirabilia; tu celum et terram cum omnibus quae in eis sunt creaturis divino tuo verbo ex nihilo fecisti; quae sapientissime mox disponens, nobis, quos ad imaginem tuam novissime formasti, ut deservirent benignissime cuncta subdidisti. Mortem intulerat protoplasti inobediencia, sed, quo facturae tuae vitam redimeres, de Maria virgine humillima, Iesu, sumpsisti carnem: Ex qua enim de spiritu sancto conceptus, natus es Deus et homo, ancilla tua mater integra permansit et perpetua virgo. Et cum pro nobis duram tolerasses vitam, flagris cesus et tormentis laceratus, qui peccatum non feceris in corpore tuo scelera nostra perferens, ac eadem tuo preciosissimo sanguine effuso abluens, mortem denique infamem agnus mitissimus passus es et crudelissimam. Hinc tuo patri suavis hostia oblatus pro nobis miseris peccatoribus es afflictus, dein tercia die a morte exsuscitatus ad celestem patrem cum gloria, summa es elevatus, ut illi dexter assideas: inde sanctum paraclitum nobis dedisti, qui ut nostra celesti doctrina confirmet pectora; te prece precamur humili, Amen.