Скачать ноты "Planxit autem David"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
Planxit_autem_David.mus [186,64 Кб] -
Planxit_autem_David.pdf [463,57 Кб]
текст песни (слова) "Planxit autem David"
Planxit autem David planctu hujuscemodi super Saul et Jonathan, filium ejus: Considera, Israel, pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerati. quo modo ceciderunt fortes in praelio? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis Ascalonis: ne forte laetentur filiae Philistiim, ne exsultent incircumcisorum. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniat super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium et clypeus Saul, Saul, quasi non esset unctus oleo. A sanguine interfectorum, ab adipe fortium. Sagitta Jonathae nunquam rediit retrorsum, non est reversus inanis. Saul et Jonathas in vita sua in morte quoque non sunt divisi: leonibus fortiores. Filiae Israel, super Saul flete, qui vos vestiebat coccino in deliciis suis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro. Jonathas in excelsis tuis occisus est? Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis, et amabilis valde super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium, filium suum, sic ego te diligebam. Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?