Скачать ноты "Caritas numquam excidit, Op. 22"
При нажатии на файл может появиться вопрос о разрешении всплывающих окон для сайта PrimaNota - нужно их разрешить, иначе скачивание не начнется.
-
Caritas_numquam_excidit_Op_22.mid [55,28 Кб] -
Caritas_numquam_excidit_Op_22.pdf [822,92 Кб]
текст песни (слова) "Caritas numquam excidit, Op. 22"
Caritas numquam excidit Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. Et si distribuero in cibos omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est caritas, non æmulatur, non agit superbe, non inflatur. Non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum. Non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Caritas numquam excidit.