2 Alma Mater: 1. Alma redemptoris mater, quae pervia coeli porta manes et stella, stella maris, succurre cadenti surgere, qui curat populo, tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem. Virgo prius ac posterius sumens illud ave peccatorum miserere. 2. Alma redemptoris mater, quae pervia coeli porta manes et stella, stella maris, succurre cadenti surgere, qui curat populo, tu quae genuisti natura mirante tuum sanctum genitorem. Virgo prius ac posterius Gabrielis ab ore sumens illud ave peccatorum, miserere. 2 Ave Regina: 3. Ave, ave Regina coelorum, ave Domina angelorum salve radix, salve porta ex qua mundo lux est orta, gaude virgo gloriosa super omnes speciosa. Vale, vale, oh valde decora, et pro nobis Christum exora. 4. Ave, ave Regina coelorum, salve radix, salve porta ex qua mundo lux est orta, gaude virgo gloriosa super omnes speciosa. Vale, oh valde, oh valde decora et pro nobis Christum exora. 2 Regina 5. & 6. Regina coeli laetare. Halleluja. Quia quem meruisti portare Resurrexit, sicut dixit. Halleluja. Ora pro nobis, Deum. Halleluja. 3 Salve Regina 7. Salve, Regina, vita dulcedo, spes nostra salve, ad te clamamus exsules filii Evae, ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eja ergo advocata nostra illos tuos misericordes oculos ad nos, converte et Jesum benedictum fructum ventris, ventris tui nobis ostende oh clemens, oh pia, oh dulcis virgo Maria. 8. Salve Regina, mater misericordiae, vita dulcedo, spes nostra salve. Eja ergo advocata nostra illos tuos misericordes oculos ad nos converte, et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis ostende, oh clemens, oh pia, oh dulcis virgo Maria! 9. Salve, salve Regina, mater misericordiae, vita dulcedo, spes nostra salve, vita dulcedo, spes nostra salve, ad te clamamus gementes et flentes in hac lacrymarum valle, eja ergo advocata nostra misericordes oculos ad nos, ad nos converte, Jesum benedictum fructus ventris tui nobis ostende, clemens. oh pia, oh dulcis virgo, virgo Maria, Maria!